- RELICTA
- RELICTAin l. 3. Decretal. tit. 17. de empt. et vendit. c. 4. Praenominatô vero Milite, viam universae carnis ingressô, relicta eius venire contra hoc praesumpsit: vidua est, quae Licta quoque, voce simplici, dicitur in veter. Epitaphio in Eccles. S. Mariae de Sannaci Barensi, apud Beatillum, Historiae Barensis l. 1.Hic pia licta iacet etc.Vide Duminic. Macrum et Car. du Fresue in Hierolex. ac Glossar. Apud Agrimensores Relicta loca, sunt quae sive iniquitatelocorum assignari nequiverunt, sive ex voluntate conditoris, hoc est, mensoris relicta, limites minime acceperunt, uti habet Aggenus; eadem Soluta dicebantur, et in solutoremansisse. Pingues enim tantum agri, aut illi, in quibus cultura exerceri poterat, assignatione dividebantur ac metabantur. Virg. Eclogâ 1. v. 71.Impius haec tam culta novalia miles babebit?Vide Salmas. ad Solin. p. 682.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.